- URCENSIS Pagus
- URCENSIS PagusGalliae, in Capitulis Caroli Calvi memoratus, medius fuit inter pagos Suessionicum et Vadensem, nunc vel incolis ignotus est. Forte ab Urco fluv. Orcy, dictus est, qui Faram Tardanensem et Nantogilum ad Urcum cognominatum, Nantueil sur Ourc ac Firmitatem Milonis attmgit, non procul a pago Suessonico et Vadensi, ac in Matronam decurrit, fere ex adverso confluentium Mucrae et Matronae. Nantogilo ad urcum proximum est municipiolum Nully Saint Front, quod Novilliacum Frodoardi Hist. Eccl. Rem. in pago Urcensi videri potest. Est etiam Urca fluv. in Burgundiae Campaniaeque confiniis Ource, qui Crolam Creuse et Arsam Arcce vel Larse amnes accipit, ac apud Barrum Sequanicum in Sequanam labitur. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.